Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
parte integra sit credulitas adhibenda, commisimns fideiitatibus vestris referendas, ad eos plene informandos de omni nostra voluntate super praemissis vobis explicanda, quibus et vos plenam in illis sincere referendis et puram velitis fidem adhibere. Inter alia tamen vestrae fidelitati ingratius apparere non debet, quod nos instantibus adhaec satis ipsis vestris nunciis decimam Valacliorum Episco palium et Ecclesiasticorum exigere distulimus, causis rationalibus subsistentibus, his videlicet, quod Episcopus Banderium proprium, Capitulum autem et alii viri ecclesiasticales summas pecuniarum ratione exercitus solvere et propter illas expediendas eorum Valachos exactionari habent. Tamen exonerati, Deo iuvante, ab his expeditionibus, quibus involuti sumus, venturi tandem, vt iisdem nunciis vestris referentibus plenius discetis, in vestri medium, deductis nobiscum inibi expediendis, longioribus tractatibus et consiliis in his et aliis disponemus finaliter Deo adspirante, id quod cuilibet statui aequum fiet secundum iustam rationem. Datum in Wissegrad in vigilia festi Visitationis Yirginis Gloriosae, regnorum nostrorum anno Hungariae XI. Romanorum vero II. Bohemiae VI. (MCCCXCVIII.) Benko Milkov. Tom. If. p. 321. CC. Sigitmundus H. H. cum Dominico Pogan possessiones in Comitatibus JBereg et Beche cambiat. A. 1399. Nos Sigismundus, Dei gracia rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. Marchioque Brandenburg. etc. memorie commendamus tenore presencium significantes, quibus expedit vniuersis: Quod quia nos temporibus retrolapsis quasdam possessiones fidelis nostri Dominici, filii Michaelis, dictas Po-