Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
etc. memorie commendamus tenore presentium significantes, quibus expedit vniuersis: Quod nos consideratis fidelitatibus et fidelium servitiorum meritis magistrorum Stepliani dicti Mysser, filii Joannis, et Ladislai, filii Dominici de Swenye, pro seruiciis sacro regio diademati etnostre maiestati locis et temporibus opportunis cum summe fidelitatis constantia, evigilaneia curiosa et laborum instantia assidua exhibitis et impensis, pretextu quorum volentes eisdem aliquo regio occurrere cum fauore, quandam portionem possessionariam in possessione Kecli vocata habitam in Comitatu Simighiensi existentem, quae condam Johannis, filii Nicolai de dicta Swinye hominis vt fertur, absque heredum solacio ab hac luce defuncti prefuisset, ex eoque approbata lege regni nostri requirente ad manus nostras regias devoluta fuisse, nostreque collationi rite pertinere dinoscitur, cum omnibus eiusdem iuribus, iurisdictionibus, commoditatibus et pertinentiis vniuersis terris scilicet arabilibus cultis et incultis pratis piscinis, vineis, sylvis, nemoribus, aquis, aquarumque decursibus, piscinis, molendinis et generaliter quibuslibet vtilitatum eiusdem integritalibus sub ipsis veris metis et antiquis, quibus eadem ab olim vsa fuisset et possessa, memoratis Magistris Stephano, Ladislao ad eorumdem intercessibilis supplicationis instantiam, ac per eos Ladislao dicti Stephani, et Benedicto ipsius Ladislai fratribus vterinis, ipsorumque heredibus et posteritatibus vniuersis, ex certa nostre Maiestatis sciencia nove nostre donationis titulo et cum eo iure, quo eadem nostrae rite incumbit collationi dedimus, donauimus et perhenniter effective conferimus per ipsos eorumque heredes et posteritates vniuersas perpetuo et