Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

dicti Barones, proceres et nobiles regni noslri su­per premissis diligenti tractatu et matura deiibe­ralione preliabitis, inter cetera vtiliter duxerunt ordinandum, quod omnia castra tenutas, posses­siones et civitates, que vel quas quibusdam re­gnicolis nostris eo tempore, quo iidem adversus nos animo indurato et manu potenti insurrexissent pre timore insurrectionis liuiusmodi ipsis tradidis­semus et donassemus, simul cum huiusmodi do­nacionibus, quas his, qui inter nostram maiesta­tem et predictos rebeliizantes , merito et iusto modo auferre valeremus ab eisdem, donaciones vero vniuersis his, qui nobis fideles exhibuissent famulatus, per nos faclas ratificaremus et confir­maremus literarum nostrarum per vigorem. Ye­rum quia fidelis noster dilectus magnificus vir Ni­colaus Trentel pridem Banus Machoviensis ac Ma­gistri Johannes et Ladislaus fratres eiusdem carna­les, nobis clare recolentibus dictisque prelatis, ba­ronibus et regni nostri nobilibus, ipsi congrega­tioni nostre adherentibus, hoc idem vnanimiter et concorditer affirmantibus, nullo unquam tempore contra nos modo premisso in manu potenti vel aliter processerunt, nec nobis aliquatenus rebel­larunt neque inter nos et inter nostre inaiestatis rebellantes fuerint pacificatores, vt per hoc no­bis nocere vel obesse voluissent, sed in cunctis nostris et regni nostri uegociis et agendis inviola­bilis fidelitatis constancia et laude dignis obsequiis et egregiis meritis sincerisque complacentiis, lau­dabiliter nostro claruerunt in conspectu et digne meruerunt commendari. ilecensitis itaque et saga­citer in animo nostro regali permetitis multiphariis praeclaris fidelitatibus et laude dignis praeconio attoliendis fideliuui serviciorum immensis meritis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom