Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
CXCI. Sigismundut H. II. sententiam Joannis Episcopi Za~ grab. sui per Croatiam et JDalmatiam Vicarii pro Tra" guriensibus confirmat. A. 1397. Anno MCCCXCVII. die XII. Decembris. Per rectorem et suos iudices pro tribunali sedentes ad solitum eorum iuris bancum positum in palatio CommunitatisTrag. pro infrascripta sententia proferenda sententiatum fuit, de partium voluntate, quod — pro satisfactione et emendatione quantitalis certe pannorum est frustagnorum per praedictos filios Theodosii de domo viri nob. Ser Nicolai Jacobi de Trag. acceptorum 200 aurei boni aurei solvendi sint. Sententiatum per reverendissimum Dom. Joannem, tunc Episcopum Zagrabiensem et Vicarium regium in partibus Dal. et Croat. quae sententia lata fuit per praefatum D. Episcopum Zagrabiensem , fuit confirmata per regiam Maiestatem Hungariae. Delle meraorie di Trau p. 366. CXC7/. Capitulum Tinniniense reambulatorium 'terrarum et domorum Archiepiscopatus Spalatensis elargitur. An. 1397. Capitulum Tinnien. etc. Reambulatorium terrarum et domorum Archiepiscopatus Spalaten. E primo incipiendo, in ipsa civitate Spalati est curia ipsius Archiepiscopatus cum omnibus palatiis, domibus, turri et domo cum volta, sive camera Archidiaconali et Synagoga, Sdorium vocatum, cum capellis et camara inhaerente ipsius Synagogae sub domo q. Radovani Clementis cum omnibus et singulis eius curiae iuribus et pertinentiis bugnis seLi voltis et aliis quibuscunque sub se a fundamentis supra iuxta se positis, vbique habens pro metis ex parte orientis et austri murum ipsius