Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

X. ad soluendum d. act. expens. per eos factas, quidquid, vt supra , iurauerint, se de liac causa, Jegitime exposuisse, a duc. 142 infra saluo iure fut. de expen. sub poena quarti tocius summe pred. cui si contrat. fuerit, medietatem habeat D. Banus Dal. et Cro. et aliam actores supradicti, harum te­stimonio nostrarum literarum. Datum Pagi in do­mo Comitatus Pagensis, die XXVII. Juny Anno MCCCXCVI." Delle Mem. di Trau. p. 361—2. CLXXXIV. Sigismundus JFi. H. liberae Jobbagionum emi­grandi facultati ex aequo ac iusto prouidet. A. 1397. Nos Sigismundus Dei gratia Rex Hungarie , Dalm. Croat. etc. Marchioque Brand. etc. Notum facimus vniuersis, quibus incumbit, per praesen­tes , quod quia creberrimis plurimorum Praelato­rum, Baronum, et pociorum regni nostri Proce­rum relatibus, nostrae insonuit auribus Maiesta­tis, quod plerique forent regnicolae, per climata regni nostri possessiones habentes et tenentes, qui eorum iobagiones, in aliorum possessiones, commodi causa, accedere volentes, varys calump­niis, signanter in birsagiorum ac mulctarum seu daciorum receptionibus, vt jpsos erga se retinere valerent, super eos impositis, libere abire et pa­cifice permittere non curarent; per quod factum nonnullae nostrae regiae, nec no*i ecclesiarum ac nobilium (et) alterius dignitatis hominum posses­siones non modicum desolalionis paterentur de­trimentum. Nos igitur, cui interest, ofiiqio nostri regii regiminis incumbente, de bono communi , et condignis regni nostri commoditatibus salubri­ter inuigilare volentes, imo dignum arbitramur et congruum, quod cum — exordio omnes homi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom