Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
N. Siglsm. regis, eiusque Consorlis et conthoralis 111. D. D. Marie, et commodum omnium Trag. inter ipsos nobiles Trag. publicata fuit capitulis, conventionibus, modis, pactis, clausulis, pactionibus, penis et obligationibus infrascriptis , videlicet: Nam ete. Quinto: quod de facto D. Episcopi totum cotnmittatur D. Nicolao Bano in persona supradicti D. regis Hung. qui D. Banus habeat determinare post introitum dict. nob. in Trag. per unum mensem vel duos menses , sit in arbitrio duorum N0J3. Jadren. et totidem Sibenic. et totidem Spalat. eligendorum per eorum Comites, prout sibi melius videbitur, pro bono et pacifico et tranquillo statu dicte civit. Trag. providendi super duobus vel tribus aliis extra civitatem Trag. exterminandis et exulandis. Qui omnia etc. promitt. (sequitur poena praeuaricatorum). Item fuit actum et conventum pro bono pacis perpetue, quod nulla fratalea possit esse in Tragur. excepta fratalea S. Spiritus, que possit esse, ut in consiJio continetur. Item quod popuJares dicte ciuit. Trag. nullo quesito colore possint facere coadunationem aliquam sub pena confiscationis omnium bonorum cuiuslibet, qui in dicta coadunatione fuerit. Item si quis, cuiuscunque conditionis existat, coadunauerit populum, vel aliquam gentem causa turbandi statum civit. Trag. pena capitis plectatur, et ultra hoc bona eius confiscentur. Acta fuerunt hec Spalati in civitate noua in Ecclesia Beati Laurentii, presentibus nob. et egreg. Legum Doctoribus D. Jacobo de Raduchis, n. v. Ser Cresio de Nassis, et Ser Simone de Detrico civ. Jadr. D. Thomasio Dominici Thomassovich et Ser Saraceno Nicolai, et Ser Nicola Theodosii Radovani civ. Sibenic. Ser Petro Zori, de Comis et Comite Comulo de 12 *