Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
vibus Nostris aequali portione cedendam. Secus sub nostrae gravis indignationis obtentu, nullalenus facere praesumentes. Praesentes vero post lecturam eorum reddi jubemus praesentanti. Datum Budae die XVIII. mensis Julii anno Domini j\i. CCCLXXX. quarto. VII. Indictione. (L.S.) Contulit et ex originali sua membrana ex. Autograplio describi curavit Nic. Jankovich. XVI Diploma Mariae Hegintie feslo Corporis Christi Civitati Posoniensi super modo merces Advenarum seu forensium JlJercatorum Posonium invectas, et vina Posonii emta tricesimandi elargitum. Anno 1384. Nos Maria Dei gratia Regina Hungariae, Dalmatiae Croatiae etc. memoriae commendamus per praesentes, quod fideles nostri Magister Slephanus filius condam Jacobi Judicis, et Nicolaus Cives Civitatis nostrae Posoniensis suis, et uniuersorum Civium nostrorum Civitate nostra de eadem in personis , in nostram et Dominae Reginae genitricis nostrae karissimae venientes praesentiam, nostrae declararunt Majestati, quod quia de rebus mercimonialibus Forensium seu advenarum liominum , quibus iidem in ipsorum medio cambium facientes vina eorundem compararent superflua, Tricesima et de vinis per eosdem in eadem Civitate comparatis reciperetur, ideo iidem advenae et forenses homines cum dictis eorura rebus mercimonialibus non sic saepe, prout alias, sed raro ad ipsain Civitatem noslram cum eorum rebus praemissis venirent pro Cambio faciendo memorato, et sic iidem Cives nostri damnum per hoc et defectum paterentur valde magnum, supplicantes exinde per nos de remedio provideri opportuno. Et quia volumus, ut solutio dictae nostrae