Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
PosonSense ab una , palie vero ex altera , prlmittis quondam Comitem Sebus, Johannem et NicoJatim filios ejusdem Sebus, Praedecessores dictotum Nicolai et Georgii, postremo quoque inter eosdem Nicolaum et Georgium, super quibusdam Terris, pratis, nemoribus, silvis et pecorum pascuis a parte Possessionis Csukaria dicli Capitull Ecclesiae Posoniensis habitis, et existentibus, multis annis et temporibus retrolapsis, in speciali Regiae Maiestatis Praesentia litis materia mota fuisset, et diu ordine Judiciario ventillata. Tamen pro-* pter bonum pacis, et Concordiae Unionem de voJuutate partium per reformationem et Compositionem Magnifici Yiri Comitis Petri filii Petri de Sancto Georgio, ad talem pacis et concordiae deVenissent unionem, et devenerunt coram nobis. Quod universi, et singuli Populi et Jobagiones praedicti Capituli in dicta Possessione Chukaria commorantes, et in futurum moraturi, universas Terras, prata, aquas, nemora, pecorum pascua, magnas silvas exceptis arboribus quercinis, quae etiam propriis Jobagionibus eorum succidi prohibentur , tam eas, et ea, quae in Lite exstiterant, quam etiam ad dictam Possessionem Bozyn, Neufeld et Sumberg spectantes, prout proprii Jobagiones ipsorum Cornitum Georgii et Nicolai, sic et ipsi Jobagiones Capituli Posoniensis utendi, et pacifice possidendi haberent, et habere deberent plenam , et omnimodam facultatem, sine dolo, et fraude aliquali. Antedictum vero Capitulum Posoniense in Recompensam praemissorum singuli9 annis octo florenos auri, in duobus terminis infrascriptis, videlicet octavo die festi Beati Georgii Martiris, quatuor florenos auri, et octauo die festi Beati Martini Confessoris similiter quatuor flo11