Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
lemere electi, et per eum ad ipsorum instanciam, vna cum et sub predicto suo vexillo in regnum nostrum, in ipsius regni et regnicolarum, fidelium videlicet nostrorum devastationem et oppressionem destinate, in villa Sebes prope oppidum Papoch, Comitatus Soproniensis, fixis tentoriis, inani securitate ducti, descendissent; idem Dominus Stiborius leonina sumpta audacia, persone sue et suorum non curans, nec advertens discrimina, opportunitate captata debita, in eosdem vna cum suis asseclis, nostriscjue fidelibus tam viriliter irruit, et tam potenter, quod ipsis inimicis pro maiore parte in fugam conversis, aliis vero in ore gladii cesis, ablatis penitus eorum sarcinis, atque bonis, et in predam conversis, vexillum ipsius Ladislai, filii Karoli, totaliter diruit, et per omnia lacerauit, Demum arrepto abinde cum suo exercitu, celesti domo triumphali potitus victoria, felici ac prospero itinere ad civitates nostras primo Albaregalis et subsequenter Budensem, cives nostros et incolas dictarum civitatuin in firmissima fidelilitate nobis observata persistentes, vt in eadem vlterius perseuerare non desistant, confortaturus, et si opus fierit, auxilium eisdem impensurus accessit, nostrum felicem adventum ad regnum nostrum subsecutum, omnibus preinissis et aliis virtutum et laudabilium operum et virtuosorum actuum gestis laudabiliter executis, genlibus etiam suis immense copiositatis continue in campo exercituantium more conservatis, fideles nostros regnicolas ab insultibus infidelium viriliter defendit, et nostrum felicem adventum ibidein t non sine grandium iaborum et gravium expensarum oneribus gaudenter exspectavit. Denique nobis ad idem regnum nostrum prospere redeuntibus, idem Dom. Stiborius in expugnatione et obtentione civitatis