Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

veris metis et antiquis, ac iustis limitibus, quibus dictum castrum per nos ac nostros predecessores, Reges Ilungarie habitum, tentum extitit et pos­sessum, ac omni eo iure, quo idem Castrum no­stre incumbit, seu spectat collacioni, de manibus nostris Regalibus predicto Domino Styborio, et suis heredibus, heredumque suorum successori­bus, et posteritatibus vniuersis, noue nostre do­nacionis titulo dedimus , donauimus, et contuli­mus; ymo damus, donamus, et conferimus, per ipsos perpetuo et irreuocabiliter possidendum, te­nendum, pariter et habendum. In casum vero , quo prefatum Dominum Styborium et eius sobo­boles ac proles, sine superstite et absque here­dum solacio ab hac luce migrari et mori contin­geret; extunc dictum castrum Berench, cum omni­bus eius pertinencys, villis, tributis et alys qui­busuis vtilitatum integritatibus, a prefato Domino Styborio et suis heredibus, ad Egregios viros Ni­colaum Wydgoczky, et Andream Bochessi, de di­cta Styborich , fratres ipsius Domini Stybory car­nales, eorumque heredes, et superstites vniuersos, premisso nouc nostre donacionis titulo deuoluan­tur, pleno iure per eosdem perhempnaliter possi­dende , tenende, et habende. Juribus tamen alio­rum setnper saluis. Harum nostrarum tesimonio literarum, quas in formam nostri priuilegy facie­mus redigi , dum nobis in specie fuerint reporta­te. Datum Bude in festo Sancte Elene Regine. Anno Domini MCCC. nonagesimo quarto. Alterius vero littere priuilegialis, videlicet annotati Capi­tuli Nitriensis tenor talis est: Capitulum Ec­clesie Nitriensis, omnibus Christi fidelibus, presentibus pariter et futuris, presencium notici­am habituris, salutem in omnium salutis largilo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom