Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
cans exinclc nostro culmini, prece subiectiua et deuota , vt easdem binas litteras, quoad omnes earum continencias, clausulas , et articulos, cum modis et formis in eisdem distinctis et specificalis, ratas, gratas et acceptas habendo, nostrisque literis priuilegialibus verbo tenus inseri faciendo, pro ipso suisque heredibus et posteritatibus vniuersis, innouando, perpetuo valituras, dignaremur confirmare. Quarum vnius, vt puta, nostre literae patentis tenor sequitur per omnia in hec verba, et est talis: Nos Sigismundus Dei graciaRex Hungarie, Dalmacie, Croacie, etc. ac Marchio Brandenburgensis etc. Memorie commendantes, tenore presencium significamus, quibus expedit vniuersis: Quod nos consideratis et in regie claritatis memoria pensatis fidelitatibus et fidelium obsequiorum acceptis et Jaude dignis meritis fidelis nostri dilecti , Magnifici Viri, Domini Styborii de Styborich, Comitatuum Posoniensis et Trinchiniensis Comitis, quibus idein a tenerorum annorum vite sue spaciis serenissimis Principibus, condam Doiuino Ludouico regi, patri, et Elizabeth regine Hungarie, matri nostris carissimis , felicis reminiscentie, demumque nobis et Excellentissime Domine Marie regine, consorti nostre amantissime, sub diuersitate locorum et temporum, cum sinceritatis Zelo, ac sollicitudine indefessa, non parcendo persone et rebus suis, sed in pluribus expeditionibus nostris et regni nostri casibus et euentibus se submittere, non expauescendo , studuit intemerate et laudabiliter complacere. Notanter tempore detencionis predictarum Dominarum reginarum per Johannem filium Petri de Horwathy, et Johannem Johannis de Palisna, olim Priorem Auranensem, nostros et regni notorios infi-