Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
auri solvendos spatio quatuor annorum de introitu duane piscarie statim calculata ratione, ac etiam si egregio viro D. Comuio de Petrarchis, civi Spal. Com. Sibetiici videbitur, quod commune Trag. ante dictum terminum soluat, et hoc pro emendatione et compensatione quorumdam drapporum seu pannorum et aliarum rerum acceptarum d. Ser Duymo et Ser Nicolao, eius fratri de domo q. Nicole Jacobi de Trag. per quosdam homines et famulos, qui reintraverunt Civ. Trag. cum nobilibus, qui ad praesens regunt civitatem et quia intentio nob. Trag. est vivere cum Nob. Spalat. amore fratrum etc. etc. Delle memorie diTrau p. 355. Fuit hoe tempore Sigismundus primum eaptivus ; ideo dicitur, regnum dominio regali vacasse. — Vigore huius conventionis anno eodem persoluti sunt 150 aurei et sol. 36. in denariis a rebus per Tragurienses derobatis , ibidem. Ast quaestio saeua Traguriensium — post diuturnas agitationes — per Spalatinos caede confecta nonnisi est. Anno eodem plures Nobiles Tragurini sunt iu exilium relegati p. 355. CLllI. Sigismundus R. II. Dobre Valacho Kneziatum silvae Lezneh, castri Deva in Transil. confert. A. 1394. Nos Sigismundus, Dei gratia Rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. Marchio Brandenburgensis etc. memorie commendamus tenore presentium significantes, quibus expedit universis, quod nos tum pro fidelitatibus et obsequiis fidelis nostri dobre Olahy, filii Iwan de Kesnek, per ipsum Maiestati nostre locis et temporibus opportunis exhibitis et impensis tum etiam ad humillimas supplicationes fidelis nostri viri magnifici domini Frankonis Waywode Transiluani pro eodem Dobre maiestati nostre porrectis Kneziatum cuiusdam Silve nostre Leznek vocate in pertinentiis castri nostri