Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

rius, nec non Bohemiae, et Lucenburgensis Hae­res. Omnibus Christi Fidelibus, tam praesentibus, quam futuris, praesentium notitiam habituris, Sa­lutem in omnium Salvatore. Dignum arbitramur et congruum, si fidelium Libertates per Divos Re­ges , nostros Praedecessores limitatas solidamus; ut iidem ad Regis gloriam sicut numero, sic au­geantur et fide. Proinde ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire : Quod fideles no­stri Providi: Herthel de Rivulo Dominarum, et Andreas Zunkher de Medio Monte Judices, suis, nec non aliorum universorum Civium, et Monta­norum nostrorum de eisdem in personis, in no­strae Celsitudinis venientes in conspectum, exhi­buerunt nobis quasdam Litteras Privilegiales olim Excelsi Principis Domini Ludovici Regis Hunga­riae, Patris et Soceri nostri carissimi ,• felicis re­cordationis, super quibusdam Libertatum Praero­gativis, ipsis, et eorundem posteris, ac succes­soribus dudum per eundem condam Ludovicum Regem gratiose concessis et limitatis confectas, tenoris subnotandi, supplicantes exinde nominibus, quibus supra, nostrae Maiestati humiliter et de­vote , ut easdem Litteras ratas , gratas et acceptas habentes, nostrisque Litteris PriviJegialibus ver­botenus inscribi facientes, pro ipsis, et eorum successoribus innovantes, perpetuo valitur&s con­firmare dignaremur; quarum tenor talis est. (Vi­de Tomi IX. Vol. V. p. 96—101). Nos igitur humiJlimis et devotis eorundem Herthel, et Andreae Zunkher supplicalionibus, nominibus, quibus supra, nostrae per eosdem sul)­iective oblatis Maiestati, Ptegia benignitate exau­ditis, et clementer admissis, praedictas Litteras ipsius olim Domini Ludovici Regis Hungariae Pri­9 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom