Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
CXXXVI. Joannes de Kapola Judex Curiae regiae de 100 jlorenorum, singulos per 100 denarios computatorum debito recognitionales edit. 1392. Recognitio Joannis Kakas de Kaza, quod fratri suo Ladislao, filio Joannis Kakas deKaza, pro expensis in recaptiuationem possessionis Megyer in Comitatu Nograd, existentis solutis 100. florenis auri, tercentos florenos, per 100 denarios computandos, facientibus, teneatur, coram Comite Joanne de Kapola Judici Curiae regiae emanatae. A. MCCCXCII. ibid. CXXXVIl. Comitatus Gomor, contra homicidam, ac spoliatorem inquirit. Ain.no 1392. Inquisitio Comitatus Gumur pro Magistro Joanne, filio Ladislai, de Puthnuk, contra Joannem dictjim Chuitor, filium Laurencii, de Nehe, vnum exponentis Jobbagionem de Male interficientem, alterum vero equis spoliantem. An. MCCCXCII. Ibid. CXXXVIII. Tragurini Margaritae , Joannis Nelipitii Viduae ac Joanni JiliO) Comiti Cettinae gratificantur. An. 1392. In Christi nomine Amen. Nos Ciga Joseph rector Ciuit. Trag. Judices ac vniuersum consilium eiusdem Ciu. Tr. omnibus in perpetuum presentium notitiamhabituris. Illa enim ciuitas augeri vt plurimum fertur, et de nihilo in statu redigi, quae vndecunque confluentibus bonis et notabilibus ciuibus, et maxime magnatiljus communiter et ad hoc benigne percepiendos flectitur gratiose Quocirca aduertentes, et considerantes Magnificam Dominam Margaritam V. d. C. Joannis Nelipity,