Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

lum; et si forte diceretur vobis, quod alie Ciuit. Dalm. non ita petunt; estis inforinati de conditiouibus nostris et suis, et ideo respondebi­tis, prout vobis conuenire videbitur. Ceterum super vobis commissis et occurrentibus circa com­missa sapientes estis ; vtimini verbis, quibus con­uenire videbitis honorem R. M. et statui et inten­tioni nostre. Si forte pax facta esset inter ipsum D. regem nostrum et R.. Bosne, aut esset in fieri, aut aliter videbitur vobis tempus adesse, nomine Communis tantum petetis gratias confinium Clissi et Almissi; et insulas et libertates , et alia, quae vobis videbuntur; si tempus non adesset, in iudi­cio vestro petere supersedeatis. Item impetrare lilteras reg, Mai. ad Dominationem Venetorum, modo et forma, quibus placuerit R. M. quod mo­dum teneaturire possimus more solito absque tur­batione Cursariorum. Scriptum Spal. XYIIl. May A. MCCCLXXXIX. lbicl. p. 345, CI. Etiam Tragurini petunt moram a rege Bosniae vsque legatorum suorum a rege Hungariae reditum, A. 1389. Die XXIII. May MCCCLXXXIX. Mittantur Ambas. ad regem Bosne, vt dignetur prorogare terminum vsque ad reditum Ambas. ad reg. Yng. vt Commune Trag. non ostendat se esse infidelem R. M. Yng. ac infidele reputari possit ab illo. Am­bass. manere possint apud reg. Bosne vsque ad re­ditum Ambas. de Yng. Possint a rege petere, si erit expediens, vt mittat vnum suum hominem; quod si in vno puncto omnes Dalmatini volunt si­gnum siue banderiam dicti regis, quod per Trag. non remanebil. In casu necessitatis offerant regi,

Next

/
Oldalképek
Tartalom