Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

lestati sunt coram nobisProposito etCapitulo prae­scriptis, quod dicta occupatio, sicut praefertur, per fratres supra dictos facta, cederet in praeiudi­cium ipsorum Plebanorum et etiam Ecclesiarum eorumdem valde magnum; nunc autem, vt asserit Plebs Ecclesiae suburbii, ex deuotionis feruore ob augmentum cultus diuini et ob salutem animarum ipsarum, ad fratres praedictos propter certas lit­teras Domini nostri, Domini Archiepiscopi prae­dicti, dicitur esse inclinata, ita quod vellent, quod dicti fratres apud dictum Hospitale remanerent. Fundator vero primus ipsius loci, seu hospitalis fuisset quondam D. Henczmaunus Presbiter, Ple­banus Ecclesiae de dicto Suburbio, qui in funda­menta ipsius hospitalis primum lapidem posuisset, et vsque consumationem in vectura lapidum et allatione cimenti et aliorum necessariorum con­quisitorum, in soluendo laboratoribus de sua bursa a propria vsque ad mortem suam continuasset, et quod ipsemet, quantum in ipso fuisset, Hospitale B. Elisabeth appellando nominasset et eidem illum titulum imponendo; qui Plebanus post hospitalis consummationem immediate factam, aliquibus aedificiis seu domibus paucis in loco praedicto, cum consensu praedictorura suorum Paroehiano­rum, quemdam capellanum suum proprium Nico­laum nomine, apud dictum Hospitale, ex per­missione Domini Praepositi in primum constituis­set rectorem. Alii etiam multi vtriusque sexus homines fide digni diverunt et dicunt, quod di­ctus locus seu Hospitale praedictum pertineat et pertinere debeat ad praedictos Plebanum ec Ple­bisanos de suburbio pro tempore constitutos con­iunctim et non diuisim, vt praefertur, qui sem-

Next

/
Oldalképek
Tartalom