Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

scopalia iura solaere, et alias eis incumbenLia o­nera supportare, prout in eisdem literis plenius continetur. Postmodum vero sicut exbibita nobis nuper pro parte dictoruni capituli petitio coutinebat, Ec­clesia de Sasaad praedicta ex eo vacante, quod praefatus A. Episcopus cum etiam ad Episcopum pro tempore existentem inquisitio correetio et pu­nitio quorumcunque excessuum, qui per rectorem e­iusdem Ecclesiae de Sasaad comittitur pro tempore, nec non Rectoris amotio tum ratione iurisdictionis, quam etiam de antiqua obseruata consuetudine pertineat; dilectum fdium Pelrum Olmud, olira Rectorem dictae Ecelesiae de Sasaad propter hoc ad sui praesentiam legitiine euocatum, eius culpis et de meritis exigentibus eadem Ecclesia de Sasaad per suam definitiuam sententiam, quae nulla pro­uocatione suspensain rem transiuit iudicalam, pri­uauit, praefati Capitulum eandem Ecclesiam asse­cuti iam extunc possiderunt prout et possident de praesenti. Quare pro parte dictorum capituli no­bis fuit humiiiter supplicatum, ne ipsos super ea­dem Ecclesia de Sasaad imposterum molestari con­tingat, priuationi , amotioni et asseculioni praedi­ctis robur a])licae confirmationis adiicere digua­remur. Nos igitur priuationem praedictam et quecun­que inde secuta, rata habentes et grata illa aucto­ritate apostolica ex certa scientia con/irmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Datum Ilomae apud S. Petrum kal. May Pontificatus no­tri anno vndecimo. . E\ archiuo codem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom