Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

petuis temporibus futuris, inuiolabiliter perdura­re -volumus, decernimus , et mandamus, Aposto­licis ac etiam prouincialibus, et synodalibus, et alys in contrarium editis, seu edendis constitutio­nibus , et alys contrarys non obstantibus quibus­cunque; et insuper ex nunc irritum decernimus et inane, si secus super his a quoquam quauis autho­ritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae laudationis, approbationis et confirmationis y com­munitionis, suppletionis, voluntatis, constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare praesumserit, indignationem Omnipotentis Dei, et BB. Petri et Pauli Apostolo­rum eius se nouerit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum, XVIII. kal. Decembris Pontifi­catus nostri Anno XI. " Originales in archiuo Primatiali. 'Heuenesi tom. LXI. sub R. p. 415 — 6. CD. An. Ch. 1400. Idem Bonifacius Capellae S. Mariae per Ioannem A. Episcopum Strigon. ad latus Cathedralis Ecclesiae exstructae concessis indulgentiis subuenit. Bonifacius Episcopus Seruus Seruorum Dei, vniuersis Christi fidelibus praesentes literas inspe­cturis salutem et apostolicam benedictionem. Li­cet is, de cuius munere venit, vt sibi a fidelibus suis digne et laudabiliter seruiatur, de abundantia sue pietatis, que merita supplicum excedit et vo­ta; et seruientibus sibi multo maiora retribuit, quam valeant promereri; nihilominus tamen desi­derantes Domino populum reddere accaptabilem, et bonorum operum sectatorem, fideles ipsos ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom