Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
in facto inter Ladislaura , fdium Nicolai, filii Keled, ab vna, parte vero ab altera Petrum, filiura Iohannis Zudar, et Petrura, filium nobilis Dominae c.onsortis Magistri Michaelis de Monak vertentis taliter respondemus : quod nobis videretur, vt commissionem nostram de consilio Praetatorum et Baronum nostrorum vestri in praesentia factam in dicta causa obseruaretis. Apparet etenim nostrae Maiestati, vt si ex vna parte in quarta, et ex alia in quinta linearum distantia iidem haberentur, tunc causa nuptiae inter partes posset consummari, potissime , vbi praedecessores partium supradictarum essent perennalibus metis in suis Iuribus disiuncti et separati. Datum Zoly in festo omniura sanctorum. Quibus sic habitis annotatus Comes lacobus praetactas possessessiones annolati condam Dorogh, filii Stephani , filii Laurentii, praeviis ex rationibus praelibato Petro Zudar per praelibatam nobilem Dominam collatas eidem Petro perpetuo adiudicasset. Quarum Literarum per vtrasques partes productarum exhibitionibns faclis , earumque tenoribus 'perlegi et exponi factis annotatus Magister Dauid allegasset isto modo: qualiter praefatus Dominus Ludouicus Bex praemissam praefectionem filiae in filium iuxta huius Pi.egni consuetudinem in talibus obseruatam nemini facere potuisset: nam praetitulatus Stephanus Pater praelibatae Dominae Matris ipsius Petri fuisset filius Laurenty filii Dorogh , praefatus quoque Nicolaus pater ipsius vltimi Dorogh, qui videlicet super praemissa filiali praefectione vna cum praetitulata Domina matre videlicet ipsius Petri coram praefato Comite Stephano in Hte processisset, fuis-