Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
temporibus perpetuis successiuis vniuersis ex nosti a annuentia Maiestalis speciali decretis, edictis, statutis et dispositionibus de possessionibus y iuribus possessionariis ceterorum nostrorum infidelium per nos vna cum fidelibus Praelatis et Baronibus nostris, regnique nostri Proceribus factis et liabitis non obstantibus quibuscunque in hac parte praesentis scripti nostri patrocinio mediante, quatenus nulli omnino hominum fas sit de caetero eosdem Nobiles, et ipsorum superstites alicuius infidelitatis labem habentes appellare; seu cuiuspiam mendaescrupulum ipsorum impingere faciebus. Si quis enim hoc ausu temerario praesumserit attentare, is innoxiorum famam falsidice delurpantium subsistat vltioni. Nam licet ipsorum Nobilium in nostrorum aemulorum partem declinatio primitus visa fuit contraria ; demum tamen hi per suae prouidentiae industriam id, quod prima sua facie criminosum videbatur, protinus vertere studuerunt laudabiliter in maleriam probitatis cum exemplo ipsorum ad nostri obedientiam sponte tempore accepto redeuntium maxima, vti praetulimus, nostrorum rebellium copia , omissis complicibus ad nostra beneplacita declinauit; qtii forsilan diutius in eorum saeuitia persistentes non pauca nobis contraria commisissent, riisi tanti nominis virorum exemplo ad nostra seruitia se retulissent. Vt igitur tam ipsius primae, quam praesentis nouae nostrac gratiae vigor aeuotenus duret illibatus, et inconcussus obseruetur, ad singulas suas clausulas et continentias iugiter atque firmiter attendendas, praefati etiam Domini, seu Nobiles, et eorum superslites vniuersi de tanti muneris exhibitione perpetue gratulentur, nec praemissa valeant quouis