Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

sibi facere licebat, prout dicebat, prius tamen su­per lioc requisito et habito consensu memorati re­gis, idem Dinus non dolo, non vi f vel metu du­ctus, seu blanditiis, aliquaue calliditale aut ma­chinatione circumuentus, sed spontanea voluntate, et eius certa scientia fecit, constituit, creauit, ordinauit, facitque, constituit, creat et ordinat suos veros legitimos et indubitatos procuratores, actores, factores, negotiatoresque infrascriptorum, gestores et nuntios speciales videlicet Iohannem Blondelli, Domicellum et Cambellanum, Amio­tum Arnodi illustrissimi Principis, Domini Ducis Burgundiae Consiliarios GuilliDore et Franciscum Archetaut exhibitores praesentis publici instru­menti, licet absentes, tamquam praesentes et eo­rum quemlibet in solidum, ita quod non sit me­lior conditio occupantis, sed quod vnus ipsorum incepit, alter prosequi valeat et finire, quibus et eorum cuilibet in solidum, idem constituens, do­nauit et concesit, tenoreque praesentis publici instrumenti donat et concedit specialiter et ex­presse plenam et liberam potestatem ac speciale mandatum ipsius constituentis nomine, et pro eo hypotecandi, impignorandi seu inuadiandi, et ti­tulo hypolhece, seu pignoris et inuadiationis dun­taxat, et non alias penes querncunque seu quos­cunque cuiusuis praeeminentiae, authoritatis, sta­tus vel conditionis existant, extra manus ipsius constituentis per consensum ipsius magnifici regis ti ansferendi supradictum redditum seu censum an­nuum septem millium ducatorum pro praedicta centum millium ducatorum summa vel alia, de qua conueniri poterit; liac tamen in huiusmodi impignoratione adiecta conditione, quod praedicti

Next

/
Oldalképek
Tartalom