Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
gagyeur nominatae esse et adiacere partes praedictae et earum procuratores per nos legitime requisitae, publice astruebant; ex tenore siquidem praefatae litterae priuilegialis annotati Dom. Rolandi Palatini praenominata Vduarnok nuncupata, de qua praedictae particulae terrae arabiles et foenetum excisae et annotato iwanka, Iobbagyoni Castri Zolgagyeur datae et assignatae extitisse, perscribuntur, terra seu possessio Vduarnicorum Domini regis cor.ditionaria exlitisse, et ab iiac eadem possessio Vduarnok vocata simul cum praescriptis particulis terrae ara bilis et loeneti de eadem excisa et nunc Zolgagyeur nominata inter partes litigiosas iure regio pertinuisse et pertinere debere, manifesse agnoscebatur; praefatus vero Dominus noster rex, vt est praeliabitum, omne ius suum, quod in praedicta possessionf» Vduarnok et terra Zolgagyeur nominatis habere dignosceretur, de manibus suis regiis pro fidelitatibus et meritoriis seruitiis eorumdem Emerici et Iohannis, filiorum Iacobi Nigri, iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam dederat, donarat et contulerat coram nobis: pro eo nos ex certa eiusdem Domini nostri regis scientia vna regni Nobilibus, nobiscum in sede nostra iudiciaria sedentibus, praedictam terram seu possessionein Zolgagyeur nominatam, per eosdem Emericum et Iacobum, praemisso modo recaptiuatam ex praemissa regia collatione eisdem Emerico et Iacobo de iure pertinere agnoscentes et adiudicantes ac statui decernentes amicitiam memorati Capituli Ecclesiae Posonien. litteratorie petieramus diligenter, quatenus ipsorum mitterent hominem pro testimonio fide dignuin , quo praesente homo regius infra decla50 *