Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
mini regis Iwankam Iobbagionem Zolgagyeuriensem coram eodem Dominieo Palatino conuenissent, proposuissent contra erindem, quod idem Iwanka intra villam Vdwarnok nullum penitus ius haberet haereditarium, sed super terra pignori obligata resideret in villaVdwarnok antedicta, et cum ipsa lis diu coram dicto Palatino fuisset ventilata, post modum partes habita ab ipso Domino Palatino licentia, talem inter se mediantibus probis viris retulissent ordinasse compositionem: quod Lothardus et Endre ac cognati ipsorum de villa Vdwornok viginti duo et dimidiuin iugera terrarum in ipsa terra villae Vdwornok in terris arabilibus, quindecira vero iugera per inundationera aquarum deteriorata, in eadem terra portionem foeneti ad quatuor falcastra sufficientem et vnam clausuram piscium, in aqua Saar, quae vulgo Veysz dicitur, in terminis Kyrth concessissent Iwankae, perpetuo iure possidendam; alterius vero, series videlicet annotati Capituli Iaurien. in festo Beati Dyonisii Martyris, in anno Domini M. CCC. XCVII. editae nos edoccbat eo modo: Quod Stephanus et Andreas, dicti Oros, filii Nicolai, filii Ivank, et Nicolaus, filius Pauli, filii Petri de Zolgogyeur, de quorum notitia Paulus, filius Ladislai Iudex, et Michael, filiusBatha, ciuis ciuitatis Iauriensis, ipsum capitulum assecurassent, coram dicto Capitulo personaliter constituti, fuissent confessi in Iiunc modum : Quod ipsam praedictara totalem terram possessionem eorum Zolgagyeur vocatam, dudum de possessione Vdwarnok nuncupata excisam, in Comitatu Posoniensi existentem, cum vniuersis suis vtilitatibus, vt puta terris cultis et incullis, syluis, nemoribus,