Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

Dominus Andreas rex intuitu Dei , ob remedium animae suae duas mansiones castrensium de Zul­gagiir, in villa Ieneo commorantes, Ecclesie San­cti Michaelis fundatae in insula Budensi , sicut ad castrum pertinuissent, iure perpetuo contulisset. —- Nomina vero ipsorum Rusticorum fuissent haec Arus , videlicet et Endre. Altera vero earumdem, vt pote ipsius Domini Ladislai regis anno M.CC. LXXII. quinto nonas mensis Decembris, regni autem sui anno primo suborta, transcribendo, et consignando de verbo ad verbum seriem quarum­dam litterarum Domini Belae , olim similiter re­gis Hungariae priuilegialium sub anno M.CC.LIII. sexto kalendas Iunii, regni autem sui anno XVIII. confectarum enucleabat, quod cum ipse Dominus rex Bela terram Georgii , filii Valentini, existen­tem in Uj Ieneo, qui ob crimen furti suspendio patibuli vitam finiuisset, Ecclesiae Sancti Michae­lis , sitae in insula Budensi, in qua fratres ordinis Praemonstratensium commorantur, contulisset per­petuo possidendanij Aba de genere Opur, dictos fratres traxisset in causam, dicens iamdictam ter­ram ad socrum suam ratione dolis pertinere; cui idem Dominus Bela rex probationem indixisset, vt iuris ordo postulasset, qui omnino defecisset in probatione. Etlicet sufficienter debuisset ad im­ponendum Actori silentium , cum Actore nonpro­bante, reus, si nihil praestitit, absolui debeat, ex superabundanti tamen fama communis, et assertio nunciorum concors ipsum Belam re^em ad plenum certificassent, terram memoratam ad supradictum Georgium , et ad nullam aliam personam semper pertinuisse ; propter rjuod ipsam Fratribus ante di­ctis nomine Ecclesiae memoratae duxisset in per-

Next

/
Oldalképek
Tartalom