Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

teSse agnoscentes, imo iustitiae amiuentes, tenorem praescripti priuilegy, omni suspicione et vitio ca­rentem, praesenlibus nostris litteris priuilegialibus, Emerico et Ioanni , ac toto ordini eorum dari fe­cimus, cautela praemissa, communi iustitia requi­rente. Datutn Wyssegrad quadragesimo die o­ctauarum festi Epiphanarum Dotnini praedictarum, Anno eiusdetn M.CCC.XCIX. " Ex auto^rapho. CCCLXXY. sin* Ch. 1399. Idem Detricus M. Dauidi , filio quondam M. Martini de Albes testimoniules elargitur. Nos Detricus Bebek de Pelseuch, Regni Ilun­garie Palatinus, memoriae commendantes tenore presentium significamus, quibus expedit vniuersis: quod Iacobo litterato , filio Stephani de Tuyssed, personaliter ab vna, parte vero altera, pro Ma­gistro Dauid, filio quondam Magistri Martini de Albeus, Comite Zolien., pro se, similiter persona­liter, et pro Laurentio , fratre suo vterino, cum patentibus litteris regalibus coram nobis constitu­tis, per eundem lacobum litteratum confessum ex^ titit et relatum, etc. In cuius rei memoriam, fir­mitatemque perpetuam praesentes litteras priuile­giales pendentis authentici sigilli nostri munimine roboratas eisdem Magistris Davvid, et Laurentio duximus concedendas, iustitia obseruata. Datum in Wyssegrad in festo beati Valentini Marlyris. Anno Domini M.CCC.XCIX." Ex autograplio Kaprinai Mss. suh B. Tom. XXIX. nro XCIV. p. 272.

Next

/
Oldalképek
Tartalom