Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

constantia in cxaiulicione gracie commitantur, et alta sanguinis propago propensius recommendant, quibus regalis auctoritas tanto prebere debet se liberaliorem, quanto sibi per id honoris augmenta significat et grandis in subdilis deuocionis incre­menta componit. Sane ad vniuersorum tam pre­sencium, quam futurorum noticiam liarum serie voluinus peruenire litterarum: Quod nos intra ar­chana nostre consideracionis pensantes, quomodo fidelitas note alicuius nescia labem, ceterasque virtutes politicas antecedens , obsequiorum genera reddit virtutibus redimita, animumque regium exilerans per tranquilli temporis spacia quietis et pacis optata facit recipere incrementa. Inter ce­teros igitur nobis et sacre corone fideles, in per­sonam speclabilis et magnifici viri Domini Her­manni, filii condam Domini Hermanni, Comilis Ciliae, dilecti et fidelis nostri, oculos considera­cionis nostre conuertentes, de strenuis eiusdem et progenitoris, nec non fratris suorum actibus que­dam per presentes sub epilogio duximus declaran­da: Principaliter siquidem, idem Comes Herman­ntis pater seu genitor (omnia ad verbum, vti in donationalibus super castris Viniche et Orbach, vsque — vniuersis). Et quia idem Dominus Iler­manus Comes pro huiusmodi virtuosis obsequiis et complacentiis suis tam studiosissime nobis et sacro dyademati irnpensis non immerito sit gracio­sius remunerandus; ideo in aliqualis recompensa­tionis premissorum gratura beneficium et condi­gnara remunerationem , Comitatum Zagorie et ca­stra nostra infra nominanda, in eodem Comiialu Zagorie existencia , videlicet Corpona , Labar, Oztroch, Beelth, Trakhenstein, LepagJawa, Co-

Next

/
Oldalképek
Tartalom