Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

de Kerepecz , nec non Nobilis Dominae, Anna vocatae, consortis, ac Nicolai filii eiusdem Gre­gorii: Quod ipsi in dominium cuiusdam portionis possessionariae in possessione O- Began liabitae, in Comitatu de Beregli existentis, legititne vellent introire, si contradictio cuiuspiam eis non obui­aret in hac parte. Super quo vestram amicitiam praesentibus petimus diligenter, quatenus vestrum mittatis hominem, pro testimonio fide dignum, quo praesente Mathias de Kisdobron vel Paulus , aut Briccius de eadetn Kysdobron, seu Stephanus, filius Pauli, sin Stephanus filius Valentini de Ho«­mok , aliis absentibus, liomo Regius, ad faciem di­ctae portionis possessionariae, in dicto O - Begau habitae, vicinis et commetaneis eiusdem vniuersis inibi legitime conuocatis et praesenlibus accedendo introducat praefatos Thomam et Gregorium, nec non Nobilem Dominam Anna vocatam, ac Nico­laum, filium eiusdem Gregorii, in dominium eius­dem, statuatque eandem ipsis eo iure, quo ad ipsos dinoscitur pertinere, perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum. Contradictores vero , si qui fueriut, citet ipsos contra memorat.os, Tho­mam , et alios praeuotatos Begiam in praesentiam ad terminum cornpetentem , rationem contradicti­onis eorum reddituros. Et post haec ipsius pos­sessionariae introductionis, et statutionis serietn, cum nominibus contradictoruui, et citatorum, si qui fuerint, terminoque assignato, Domino nostro Regi fideliter rescribatis. Datum iu VVisegrad Sab­batlio proximo ante festum beati Martini Confesso­ris. An. Dotnini Millesimo, trecentesimo, nona­gesimo octauo."— Executionis llelatio huius man­dati dorso eiusdem breuiter adnotata est modo se-

Next

/
Oldalképek
Tartalom