Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

mini Nicolaus et Blasius nominil us, quibus sujtra, coram reuerendo in Christo Patre, praedicto Do­mino Petro, Episcopo Waciensi, quandam veram litteram Apostolicam dicti Domini nostri, Domini Bonifacii, diuina prouidentia Papae noni, eius vera bulla plumbea, cum cordula canabis, more romanae curiae bullatam, non vitiatam, non ab­rasam, non cancellatam , nec in aliqua sui parte suspeclam, sed omni prorsus vitio et suspicione tarentem, exhibuerunt et produxerunt; cuius qui­dem Apostolicae litterae tenor sequitur et est ta­lis: Bonifacius Episcopus (v. supra). Post cuius quidem apostolicae litterae productionem et ex­hibitionem ac diligentem per ipsum Reuerendum Patrem , Dominum Petrum, Episcopum Vaciens., inspectionem et examinationem, vt dixit factam, tunc et ante pluribus et diuersis vicibus, quibus per praesens pro parle praedictorum Dominorum Ioannis, Archiepiscopi Strigoniensis, et Blasii Ca­nonici ac rectoris capellae praedictae ipsa Apo­stolica littera coram eodem reuerendo patre, Do­mino Petro, Episcopo Waciensi, exhibita et pro­ducla fuit, petierunt ipsi Domini Nicolaus Procu­tor nomine Reuerendissimi Patris, Domini Ioan­nis, Archiepiseopi Strigoniensis, et Dominus Bla­sius, suo et diclae suae capellae nominibus et. sup­plicarunt humililer et instanter eidem Reuerendo Patri, Domino Pelro, Episcopo Waciensi, apo­stolico commissario, quatenus ipsis Dominis Ar­chiepiscopo et Blasio licentiam et authoritatem dare et concedere dignaretur, ipsam permutatio­nem hinc inde faciendi inter eos, de rebus, iu­ribus et bonis, in saepe dicla Jitlera Apostolica expressis er nominatis, proponentes et aflirmantes

Next

/
Oldalképek
Tartalom