Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

asserunt se ipsos ex quadam negligentia minime statui fecisse, propler quod eadem possessio ad nostras manus e conuerso videretur deuenisse; vo­lentes taraen nos ex raeritis seruitiorura dictorum Doraini Thoraae Plebani, Iacobi, loannis et Chri­stiani, Antonii et Nicolai donationem nostram ex­inde ipsis factam in vigoribus conseruare, ipsam­que possessionem nostram Toha eisdem, non ob­stante exspiratione termini statutionis antefactae, iuxta forraam donationis nostrae pristiriae, eo modo videlicet, quod ipsi et eorura successiua posteritas praefato castro nostro Torcs vel eius castellano pro tempore constituto, decem flore­nos auri circa festum S. Georgii et totidem decem florenos auri circa festum B. Michaelis Archangeli singulis annis effectiue administrare et persoluere debeant ac teneantur, statui facere intendentes; mandamus igitur fidelitati Vestrae firmiter per praesentes, quatenus veslrum mitlatis hominem pro testimonio fide dignum, quo praesente Nico­laus, filius Sachfridi (al. Gothardi), et Nicolaus, filius Tilmanni de Plasmar, aut Nicolaus, Pleba­nus de Rosnow, aliis absentibus homo noster, ad faciem praefatae possessionisToha, vicinis et com­metaneis eiusdem inibi legilime conuocatis et praesentibus accedendo introducat praefatos Tho­mam Plebanum cum fratribus suis praedictis, vi­delicet Ioanne, Iacobo et Christiano f filiis quon­dam Mathiae, ad tertiam partem iam dictae pos­sessionisj aliam vero tertiam partem praefatam praefato Antonio, ad reliquam autera sirailiter tertiam partem aequalem meraoratuin Nicolaum, iuxta series et continentias praedictarum aliarum litterarum nostrarum donationalium, exinde alias

Next

/
Oldalképek
Tartalom