Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

libus nostris, sincere dilectis. Sigismundus, Dei gr. rex Hungariae — — Sciatis, nos veridico accepisse ex relatu, quod Herwoja Vajuoda, ve­luti perfidus alumnus, proditionis ductus mali­gnitate, uostrorum immensorum regalium bene­ficiorum immemor, se ipsum in coetum infidelium crucis Christi, Turcorum videlicet, connumerare et coadunare, nostrique et sacrae nostrae coronae regiae fideles, in regno Bosnae existentes, offen­dere et expugnare proponeret toto nisu; quodque etiam non solum in ipsius Bosnae et in nostrum et aliorum fidelium nostrorum, in Dalmatia et Croa­tia , regnis nostris existentium, ingens dispendium cedere posset, et grauamen, ad ipsum regnum Bosnae , scutum et defendiculum praedictorum nostrorum Dalmat. et Croatiae regnorum, contra eosdem Christi aemulos, intentus esse videtur; et quia nos, diuina dextia nobis opitulante, gene­rali in regno nostro iam instaurato exercitu, vali­da cum polentia, ipsum regnum Bosnae in breui subintrare et ipsum Heruoyam ab huiusmodi sui nefarii propositi praesumtuosa conspiratione, falce rigoris eius abscindentes proteruiam, manu po­tenti intendimus prohibere, ad huius quoque no­stri salubris propositi perfectionem, propter for­titudinem passuum ct fortalitiorum regni Bosnae praedicti, balistariorum copia nostrae celsitudini nimium existit opportuna; ideo fidelitatem Ve­stram requirimus, idemque firmissimo regio da­mus sub edicto, quatenus mox visis praesentibus balistarios vestros, quos meliores et plures habe­tis et habere potestis, ad ipsam nostrarn celsitudi­nem versus' Dubicham destinare debeatis; ita ta­men, vt quilibet eorum duas hastas et veritones in

Next

/
Oldalképek
Tartalom