Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
stra, quam inde extrahere pccuniam; et habere illud, quod non possemus, et promittere et non posse adimplere, possemus incurrere in odium Maiestatis suae, quod prius vellemus mori. Et si contrastare vestrum non sufficeret, et D. rex solummodo vellet aliqua, quae essent contra libertates nostras et vltra possibilitatem nostram, respondere debeatis, qualiter ad promittendum praedicta vos non habetis commissionem. Sed ipse Dominus Noster naturalis est, de sua ciuitate et personis nostris tanquam Dominus potest facere suum velle. Super custodia regni, si vos petieritj vos respondere debeatis, quod regnum Hungar. magnum est, nos ignoramus et contradam; igitur non sumus tantae discretionis et potentiae, quod sibi nos possimus consilium imperliri; ipse sapiens est Dominus et meiiora consiiia et salubriora nostris potest habere et habet. Sed vnum exponere debeatis M. S., quod ita desideramus salutem dicti regni, quae est nostra, sicut salutem animarum nostrarum, et super his exponere debeatis, sicut vestrae discretioni melius conuenire videbitur, et prout estis a nobis oretenus informati. Et si idem Dom. rex solummodo voluerit consilium super facto regni et vos tribuere debeatis, prout Deus vobis dederit gratiam, et super dicto consilio tantum conformare debeatis, cum aliis Daimatinis seu maiori parti ipsorum." Tom. X. vol. II. 56. Comitiis praesederat ipseRex ordinarie: „Praesidente Christianissimo Vngarorum rege Ladisiao 11. Aut certe, in absentia iliius P a 1 a t i n u s: „Andreas: In festo S. regis, nisi arduo negocio regni nostri ingruente et inlirmitate