Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
Bela II. Hegnante, Hegina Helena liabito consiiio Regis et Baronum fecit congregationem generalem in Regno iuxta Arad. Illa igitur die dictae congregationis, dum Rex sedisset super soiium llegni sui, venit llegina cum filiis suis, et sedit circa Regem ; dixit autem ad populum vniuersum: omues fideles Nobiles, Senes, et Iuuenes, Diuites et pauperes audite: — volo audire: cur Dominus nosterRex suis oculis sit priuatus, et quorum consilio lioc actum sit? etc. A. 1132. Chron. Thur. P. II. cap. 64. Beia III. Ius Episcopos, ac Praelatos eligendi mittit: „Haec autem omnia de consilio Reginae Matris nostrae , et A. Episcoporum, Episcoporum omnium Electorum, Praepositorum regalium atque Abbatum, Comitum omnium et aliorum Principum stabilita acfirmiter corroborata noscuntur. Actum in ciuitate W. A. 1178. V. Cod, Dipl. tomo II. nro. Bela IV. Principibus, Baronibus, Comitibus, et Cumanis omnibus circa Monasterium de Keo circa Ticiam conuocatis deliberalione diligenti, communi consilio est sancitum: quod Nobiies Cumanorum cum suis famulis diuisim per singulas Hungariae prouincias mitterentur; — et si Cumanos Hungarum, vel Hungarus Cumanum ofFenderet; Comites iustitiam facerent aequiualentem." — Etc. Rog. carm. mis. cap. VIII. Item: Quum versus quadragesimam pergeret iter suum, magis ac magis fama aduentus Tartarorum crescente Rex ad quamdam villam, quae Buda dicitur, super ripam Danubii positam, in qua consueuerat Quadragesimam celebrare, — properauit. Et Archiepicopis, et Episcopis, et aliis Regni Maioribus con5