Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

nostro pro praedictis Barouibus, Pruceribus, et Nobilibus Regni nostri priuilegio innouantes, per­petuo confirmamus. Anno D. M. CCC. LXXXIV. X. Val. Iulii, Regni autem nostri Anno III." Cod. Dipl. tomo X. vol. I. pag. 148. Ast haec diplo­mata submissa etiam ad Iurisdictiones fuisse, nul­lum est asserendi argumentum. Pro iis, qui pe­tierant, fuisse expedita , concesserim. (jj. 22* Conuentuum publicorum, seculo Hun­garorum christiano, factae sunt causae solennita­tes etiam sacrae: Ordinis huius erant praeprimis Ecclesiarum dedicationes: Praeiuxit Ste­phanus : Praecipimus ilaque sub testificatione Sal­uatoris Domini nostri Iesu Christi, vt nullus Ar­chiepiscopus, Episcopus, Dux Marchio , Comes, Vice Comes, seu aliquis homo uiagnus seu par­uus, de iam fato ( S. Martini) monasterio aliquo modo se intromittere in mancipiis , terris, vineis ; decimationibus, piscationibus, ripis, placitis, sine concessione Abbatis eius monasterii audeat. An­no Dominicae Incarnationis M. II. ind. XV. An­no Stephani primi Regis Vngrorum Secundo hoc priuilegium seriptum et traditum est. Hae sunt nominatae villae in dedicatione Ecclesiae, Archiepi­scopo Sebastiano, et Comite Ceba etc. V. Cod. Dipl. tomo I. pag. 280. Item Ecclesia B. M. V. Jaurini dedicata: „ In praesentia Nuntii Azonis Episcopi , et aliorum omnium iidelium Episcoporum Marchionum Comi­tuin, nec non minorum quoque personarum. — Datum X. kal. Sept. anuo Incarnationis Dominicae MIX. in ciuitate Jauriana pio Stephano regnante. Ita litterae Episcopatus Quinqueeccles. metis cir­cumscripti. Cod. Dipi, tom. I. nro.

Next

/
Oldalképek
Tartalom