Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
sericordiam in capite, possessionibus, nec non portionibus, et iuribus possessionariis, — et bonis suis omnibus faciendam duximus, imo facimus praesentium per vigorem. Ita tamen, quod si quibus damna — et iniurias intulerit, eisdem iuxta Regni nostri consuetudinem, pecuniaria solutione mediante, satisfactionem praestare debeat et teneatur; seque de cetero ab omni nociturnitate studeat immunem conseruare. Quo circa fidelibus nostris — iustitiariis Regni nostri praesentibus et futuris, firmissime praecipientes mandamus; quatenus praenominatum loannem — gratiae nostrae forma, intra aut extra iudicium, in persona vel rebus et bonis , impedire non debeant. — Datum Szegedini, oclauo die ante festum 00. SS. Anno Domini M.CCC.XCIY. u Eruit Prav Ann. P. II. p. 193. qui etiam censet loaunem hunc Herczeg Stepliani Laczkovich , Vajuodae Transjluani, tvrannideni arripientis asseclam fuisse. CI. An. Ch. 1394. Idem Sigism. A. Episcopo Strigonien. possessionem Tiuodor-Moch confert. Nos Sigismundus, Dei gratia Rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc., Marchioque Brandenburgensis, memoriae commendantes significamus tenore praesentium, quibus expedit, vniuersis: Quod nos recensitis et in acie mentis nostrae perspicua contemplacione praemetitis et diligenter consideratis intiiolabilibus fidelitatibus et seruitiis ac multifariis complacentiis, et laude dignis ob— sequiis, nec non vberrimis et virtuosis meritis, fidelibusque et indefessis famulatibus Reuerendissimi in Christo Patris, Domini Ioannis, Archi16