Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
xcv. An. Ch. 1394. Idem Sigis. possessionibus Georgii de Kalosz , sine haeredibus vtriusque sexus defiincti , Barbaram ipsius sororem , Blasii de Njek matrem , praeficit, Nos Sigismundus, Dei gratia, Kex Hungariae, Dalmatiae, et Croatiae etc. Memoriae commendamus significantes tenore praesentium , quibus expedit yniuersis, quod quia fidelis noster Georgius de Kalosz, Domino volente, liaeredibus sexus vtriusque orbatus extitit, ob liocque iuxta regni nostri antiquum et approbatum ritum , seu consuetudinem , cunctae ipsius possessiones, et portiones possessionariae, vbilibet intra regni nostri ambitum existentes, adnostram deuoluendae suntMaiestatem ; tamen nos consideratis fidelitatibus , et seruitiis , nec non Jaudabilibus et virtuosis complacentiis fidelis nostri Clasii de Nyik, quibus Maiestati nostrae se gratum reddidit et acceptum ; supplicationi nihilominus eiusdem Blasii per ipsum Maiestati nostrae porrectae benignius inclinati, nobilem Dominam Barbaram , filiam Lucae, fratris videlicet annotati Georgii de Kalosz, matrem ipsius Blasii de Nyik, in cunctis possessionibus et portionibus possessionariis, antelati Georgii de Kalosz, haeredibus vtriusque sexus orbati, quae vti praescribitur, iuxta regni nostri consuetudinem ad nos forent deuoluendae, mera authoritate nostra regia et potestatis plenitudine, in quantum in nobis est ? et prout ad id faciendum de iure admittimur, instituimus, creauimus, et praefecimus in verumhaeredem, et Jegitimum successorem, dantes et concedentes , ipsas possessiones , et portiones possessionarias dicti Georgii de Kalosz praenominatae