Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

sibi significatum , iustohonore cxccptura , circa ca, strum Ritter illi cum celebri et magnifico Comita­tu occurrit, ac ab ea in Sandecense oppidum de­ductus, pluribus diebus illic benigne et splendide habitus, singulis etiam et necessariis cuin omnibus militibus suis tractatus est. Factis autem variis tractatibus statum tranquillum regnorum fir­mantibus, donis a regina Hedwigi muneratus ma­gnificis, in sua rediit." Apud Dlug. Lib. X. col. 141. Qni praeuiara explica­tionem iuriutn Hung. in Russiaui minorem edidit, obser­uat: ab ipsa tjuoijue Hedwige Sigismunduin regem agni­tum esse , in conuentione Anni 1394. facta , iu qua idem Sigismundus rex ius suum in Poloniae sceptrum Wladis­lao lagelloni, Hedwigis marito, cessit; vtpote quum ipse ante bac consensu soceri sui et Poloniae Magnatum, Lu­douici in eodem regno successor solemni ritu declaratus fuisset." P. 10. XCIII. An. Ch. 1394. Idem Sigis. incaptiuationem IVenceslai Im peratoris procurat. Anno Domini M.CCC.X.CIV. rex Wenceslaus captus fuit non procul a ciuitate Verona, ( tribus milliaribus a Praga distante) in aula regia f a pro­ceribus suis Bohemis, procurante id rege Hunga­riae Sigismundo, et Iosepho (seu Iodoco) Morauiae Marchione. Abinde deuectus fuit in arcem Pragen­sem, et turri magnae inclusus, maxima diligentia custoditus fuit. — Bex Sigismundus, illo tempo­re ex Hungaria in Bohemiam veniens, oppugnauit castrum Stolycz." Cont. Pulkauae. Apud Dobner Tom. IV. p. 141,

Next

/
Oldalképek
Tartalom