Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
ro, vtpote Venerabilis capituli Ecclesfae Vesprimien. littera priuilegialis verbalem seruabat consimiliter hunc tenorem: Capituium Vesprimiensis Ecclesiae ( v. ad an. 1231 ). Quarta vero littera et vitima, vt puta Bulla praelibati Sanctissimi in Christo Patris ac DD. Clementis Papae Viterby Anno Dominicae Incarnationis M.CCC.LX. sexto. Pontificatus vero sui anno secundo exorta, post confirmationem castri insulae Tihan vocatae, ac omnium possessionum et pertinentiarum eorumdem, bulla in eadem conscriptarum, per eundem Sanctissimum in Christo Patrem Clementem Papam ipsi Monasterio Sancti Aniani Confessoris ac Abbati et fratribus Monasterio in eodem Deo iugiter famulantibus factam, haec clausula , de verbo ad verbum reperiebatur: „Decernimus ergo, vt nulli omnino hominum liceat praefatum Monasterium ternere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas aliqualiter minuere, seu quibuslibet aggrauationibus fatigare; sed omnino integra conseruentur, et pro quorum gubernatione et sustcntatione concessa sunt, vsibus omnimodis profutura, salua sedis Apostolicae auctoritate, et Dioecesani Episcopi canonica iustitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica, secularisque persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentauerit, secundo tertioue commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis, honorisque sui careat dignitate, reamque se diuino iudicio existere, de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore, et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri lesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subiaceat vltioni. Cunctis autein eidem 9 *