Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
Nobilium, CJeri populique tripudio per manus Thomae A. Episcopi Strigon. de consensu ac voluntate Praelatorum et Baronum extitit feliciter coronatus. In cuius rei testimonium sigilla nostra duximus praesentibus appendenda. Datum Budae VIII. kal. lulii anno Domini M. CCC. IX. Pontificatus Domini Clementis Papae V. anno quarto." V. Cod. Dipl. Tom. VIII. vol. I. nro CXLlV. Alterius coronationis sui meminit Carolus inquiens: „Quia corona S. regis Stephani — — per infideles et illicitos detentores rapta detinebatur, noua corona pro nobis specialiter fabricata — — per ipsum D. Thomam A. Episcopum — — ipso nouo diademale exstitimus coronati. Et licet huiusmodi coronationis modus sufficiens exstitisset; vt opinioni tamen gentis Hungariae satisfieret — — — recuperata (A. 1310) per sollicitam curam eiusdem D. Archiepiscopi ipsa S. Corona ab illicitis detentoribus, rursum in loco debito, videlicet in Alba regali, de manibus eiusdem D. Thomae A. Episoopi, diadernate regio , videlicet eadem S. corona, de nouo extitimus coronati." „Ludouicus, Dominicae Incarnationis An. M. CCC. XLII. suae vero aetatis XVII. anno, die Dominico proximo post festum diuisionis Apostoloruin, in vrbe Albae regalis, Magnatum, Procerum, Baronum, militum et communitatis Nobilium regni Hungariae voluntate vnanimi et fauore praecedente, praesentibus Domina Elisabeth, matre eius, regina Hungariae, ac Domino Thoma Vajuoda Transiluano, Dom. VVillermo Palatino, ceterisque iam dictis Baronibus, ac regni Nobilibus vniuersis congregatis, per Dominum Chanadinum A. Episc. Strigon. astantibus