Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

Originules in archiuo familiae Kisfaludj. Ilia priuil* • gialiter sunt editae litterae patentes, quas exhibuimus ad an. 1369. nro XLIV. tom. JX. vol. IV. II. An. Ch. 1382. Priuilegium Elisabethae Reginae LudoVt /. Regis Conthoralis an. 1382. ciuitati Posonien. elargi­tum , vt ciues coram quouis siue Regio , siue ReginaLi siue Tauernicaii Forp non personaliter, sed medio Pro­curatoris causas agere queant. Nos Elisabeth, Dei gratia Regina Hungariae, Poloniae, Dalmatiae etc. memoriae commenda­mus per presentes , quod quia ciuitas nostra Po­soniensis in confiniis Regni nostri sita, et funda­ta habetur , ex eoque ciuitas eadem sub tuta , bo­na, peruigilique custodia debet conseruari ; volu­mus ideo et decernentes committimus, quod si lu­dex et Iurati ciues dictae ciuitatis per quoscunque in casu quolibet in Regiam, vel nostram, aut Magistri Tauernicorum Eegalium presentiam per­sonaliter responsuri fuerint euocati : procurator eorum iegitimus in ipsorum personis semper, et absque ipsorum praesentialitate in causis quibus­libet nominibus eorumdem contra quospiam re.v­spondere possit, atque valeat, vigore presentiLun mediante. Datum Budae in vigilia Festi S. Andreae Apostcli. anno Domini MCCCLXXXII. (L. S.) ru­brae cerae sub textu impressi, sub qua scriptum est „Relatio Zainbo Nicolai" Ex membranaceo Authograpbo desciipsit et commu­nicauit Georgius Gyurikouits.

Next

/
Oldalképek
Tartalom