Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
uerendissimi in Chrislo Patris, Domini loannis, Archiepiscopi Strigonien. locique eiusdem Comitis perpetui, ac aulae nostrae, ac reginalis Maiestatum Supremi Cancellary, nec non viri Magnifici Domini Nicolai, Tauernicorum nostrorum Magistri, fratrum suorum vterinorum de eadem in personis, in nostrae celsitudinis veniens conspectum exhibuit quasdam litteras nostras patentes, secreto sigiiio nostro consignatas, quibus mediantibus vniuersas tricesimas nostras regales, quae a ciuibus seu populis eorum de Kysraarton, nec non animalibus, ac rebus, et quibusuis mercantiis ipsorum populorum , nostrae prouenire debuissent Maiestati, relaxasse perhibemur, tenoris infrascripti, supplicans exinde Maiestati nostrae humiliter et deuote, vt easdem ratas, gratas et acceptas habendo, nostrisque litteris priuilegialibus verbo tenus inseri faciendo, pro ipsis innouantes, perpetuo valituras confirmare dignaremur; quarum tenor talis est: Nos Sigismundus ( v. supraj Nos igitur humillimis et deuotis ipsius Magistri Slephani supplicationibus, 110minibus quibus supra nostrae per eum subiectiue oblatis Maiestali, regia benignitate exaudiLis, et clemenler admissis litteras nostras patentes prorsus orani suspicionis vitio destitutas, praesentibusque de verbo ad verbum inserlas, requirentibus fidelitatibus et fidelium obsequiorum praeclaris et laude dignis meritis, eorumdem Domini Ioannis Archiepiscopi, et fratrumsuorum praedictorum, quibus iidemsacrae coronae regiae, nostraeque ac reginali Maiestatibus, cum summa fidelitatis constantia , absque teinporis interuallo , studuerunt, et nunc anhelant toto nisu complacere ; quoad oranes earum continentias clausulas, acceptamus, appro-