Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
vim commouit, alpesque et aspera viarum anfracta, rex vnde ingredi habebat, cum indaginibus, tum sagittariorum muniuit praesidio. — Regii miiites, vitam in forti brachio redimunt, — in magnaque virtute bellandi in Vallachos irruentes, multis ex eis interfectis, illos retrocedere co gunt; fugientes per alpium abrupta graui mortalitate afficiunt. Quare redemta sibi gladio via, rex praefati Stephani Vajuodae vsque ad habilacula penetrauit. Ipse autem Vajuoda praeterquam veniam pelere, sibi prodesse aduertit nihil, ad regem venit, et vt sui grauis demeriti poenas debitas, vt non daret, cum dominii sui Valachis potioribus in terram procidit. —• Sincera post haec fidelitas et annualis census solutio promiltuntur. Quapropter Rex Sigismundus rediens milites simul et arma vnius anni reparauit quiete." Thuroczi Chr. P. IV. Cap. V. Viam ad hanc victoriam Stephanum de Kanisa , Siculorum Comitem strauisse Dijilomate Kanisais A. 1397 dnto seriatim exponit, V. suo loco. De hoc Trarisalpino Principe dicunt Poloni , ipsum clientelam Wladislao regi suo professum fuisse litteris Valachicis; quae cum non producant, sunt ornnino suspectae et si quid factum etiam ab ipso in praeiudicium coronae Hungaricae , praesenti suhditela fuerat irritatum. CCCXXXVI. /jn Ch. 1390. Idetn Sigismundus particularn terrae Petro Knoll, Episcopo Transylu. suo Cancellario Secretario , eiusque fratri vterino , donat. Sigismundus, Dei gr. rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, nec non Marchio Brandenburgensis. Fidelibus suis dilectis Nobiiibus viris Georgio dicto Zudor de Olnod , Simoni de Rozgon, ac