Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

viltis, ipsarumque rectoribus, nec non Comitibus vel Vice-Comitibus et iudicibus Nobilium YVespri miensis et Albensis Comitatuuin, ceterisque regni nostri Iudicibus et Iustitiariis, Ecciesiaslicis vide­licet et secularibus, praesentibus et futuris, prae­sentium notitiam habituris^ salutem et gratiam. Cum nos ob spem et deuotionem, quain ad glo­riosam Dei genitricera Virginein Mariam nedutn in terris, verum etiam in coelesti patria gerimus et habemus, religiosas Dominas Sanctiraoniales claustri ipsius B. Mariae Virginis de valle Ve­* sprimensi, ordinis Cisterciensis in causis quibus­uis et quocunque modo emergendis simul cum vniuersis earum populis et iobbagionibus in dictis comitatibus constitutis et comraorantibus a vestro et cuiuslibet vestrum iudicio et iudicatu prorsus et per omnia duxerimus eximendas, ipsasque et dictos earum populos et iobbagioues solum nostro et regni nostii Palatini, nec non ludicis Curiae nostrae iudicio et iudicatui in quibulibet causis reseruauerimus , imo eximimus et reseruamus praesentium per vigorem; fidelitati igitur vestrae et Vestrum cttilibet firmissirao nostro regio da­raus sub edicto, omnino volentes, quatenus prae­fatas religiosas Dominas Sanctimoniales claustri B. Virgitiis de valle Vesprimieusi , nec non praedi­ctos eorum populos et iobbagiones vltra formani praemissae nostrae gratiae ipsis modo, quo supra, factae, in causis quibusuis et ad instantiam quo­rumcurique iudicare, vel vestro astare iudicatui corapellere quouis temporum in euentu, nequa­quain praesumatis, ne sitis ausi modo aliquali; si qui etiam quidcunque actionis vel quaestioni^ contra et aduersus praefatas Sarictimoniales Do-

Next

/
Oldalképek
Tartalom