Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
fidelitati vestrae mandamus praesentibus, quatenus agnita praesenlium continentia praedicta literalia instrumenta, iura possessionaria praedictorum Nobilium de Kozmal tangentia requirere et reinuenire, aliaque paria eorumdem, eisdem sub vestro sigillo dari et emanari facere debeatis; cauentes tamen ne fraus vel dolus in hac parte possit evenire aliqualis. Dalum in Zoly, in vigilia festi Beati Iacobi Apostoli, anno Domini M. CCC. octuagesimo secundo." Ex arcliivo CC. Forgach. XIII. j4n. Ch. 1382. Maria donationales Caroli Roberti super libertatibus ciuitatis Comarom concessas rati habet ac transcribit. Nos Maria, Dei gratia regina Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. memoriae commendantes tenore praesenliuin significamus, quibus expedit, vniuersis: Quod felicis recordationis quondam Serenissimo Principe, Domino Ludouico, rege Hungarie, Polonie, Dalmacie etc. Genitore nostro cliarissimo, nutu diuino, absque herede sexus masculini de medio sublato, nobisque iure geniture solium regiminis dicti Genitoris nostri, diuina volente elementia, feliciter adeptis, Iacobus, filius Iwan, Iudex, ac Laurencius, fil ius Dominici, Iuratus, ciues ciuitatis nostre de Komarun suis ac vniuersornm ciuium, ac hospitum nostrorum de eadem in personis, ad nostre serenitatis veniendo presenciam , exhibuerunt nobis quasdam litteras patentes quondam Serenissimi