Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

singulariter inuigilare, earumque inoj>ias liberall tate nostra Eegia praeeipue subleuare tenemur, pensatis et in regalibus praecordiis reuolutis di­splicentiis et dissentationibus illis, per quae S. Strigoniensis Ecclesia , quae in Regno Hungariae aliarum caput est et Magistra, efficiente temporis malitia, in suis praebendis canonicalibus et facul­tatibus existit adeo diminuta, quod fideles nostri deuoti, lionorabiles viri ipsius Ecclesiae canonici, et in eadem intitulati, nequeant eorum status or­dinem decenter sustentare, praemetuentes, quod nisi ipsis per Regiam colsitudinem succurratur, vix reperietur, qui in iam dicta Strigonien. Ec­clesia vti canonicus virtutum Domino poterit laudabiliter famulari. Habita itaque matura deli­beratione cum Sereuissima Principe , Domina Ma­ria, dictorum Regnorum Regiua, consorte nostra cliarissima, fidelibusque Praelatis et Raronibus Regni nostri, ac de consilio eorumdem } volentes eidein Strigonien. Ecclesiaej et eius canonicis tum ex causis praemissis, cum etiam ob specialem de­uotionem, quam ad S. Adalbertum , ipsius Eccle­siae Patronum gerimus, solita pietate succurrere, ct eiusdem , ac eorum pauperlates, vt cultus inibi crescat diuinus, aliquantisper subleuare, quasdam Ecclesias nostras in possessionibus nostris Regiis S#a$ad et Vrs vocatis, habitas, in Comitalu PiuSiensi existentes, cum iure Patronatus, quaro ibi habere dinoscimur, ipsarumque vtilitatibus, commoditatibus , obuentionibus , redditibus , pro­uentibus, et pertinentiis vniuersis, nihil nobis aut successoribus nostris iu eisdem iuris reseruautes, capitulo Ecclesiae Strigonien. et duntaxat Ca­nonicis praesentibus et futuris dc manibus no

Next

/
Oldalképek
Tartalom