Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
multorum scriptionibus nostra deuotio percepisset, nobisque nolissimum foret, die XV. Mensis iunii proxime elapsi superbam temeritatem, temera riamque superbiam Macliometicolae Lamoratti, qui Phrygum siue Turcorum imperio violenter adepto, Christianitatem, et Saluatoris nostri nomen ex orbis facie tollere cogitabat, et si potuisset de libro viuentium abolere, quique stulte lines vestrorum regnorum inuaserat, in loco, qui campus turdorum dicitur, cum infinitis gentium suarum miilibus, cumque duobus filiis, multo cum sanguine cccidisse: Nihilominus tamen hoc fuisse humilitati nostrae per regales litteras intimatum, et gloriosum et gratiosissimum nobis fuit. Quid enim potuit nobis ve«ris Christi cultoribus pulchrius, aut gloriosius nunciari, quam pugna illa cunctis memoranda temporibus, qua tot Troianorum, infideliumque millia, cum illo duce terribili ceciderunt ? Felix tantae stragis campus , qui caesorum ossa, aeternum victoriae munimentum in aetates plurimas reseruabit! Felix Bosnae regnum, cui contigit tam gloriosum certare certamen , tantamque in Christi dexlra victoriam obtinere! Felix est illa dies, ac beati viri Martjris celebris et veneranda tnemoria qua datum est, hostem iilum ferocissimum superare ! Felice^s et ter quaterque felices duodecim illi Procerum manus, qui turmas hoslium perrumpentes, concatenatosque in circuitu camelos ad Lamoratti tentorium, aperientes viam ferro vigorosissime peruenerunt! Felix et ille super alios qui ducem tantae potentiae, gutturi atque inguini adacto gladio, fortiter interemit; beatique cuncti, qui glorioso Martvrii genere, quasi victimae caesi Du-