Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

tres metae diuidunt terram Marcelli, Adriani et ipsius Heym, deinde per dictam viam versus me­ridiem sunt tres metae de terra, vna meta est di­cti Marcelli, secunda Nicolai Pous et Magistri Do­minici de Laad — ipsius Heym; inde descen­dendo versus orientem prope magnam et publi­cam stratam et ibi sunt eaedem metae de terra; transeundo per pratum, et deliinc tendit per par­uum monticulum, et ibi sunt duae metae terreae, inde peruenit per rubos paruos transeundo ad vnum pratum, et ibi sunt tres metae de terra, prima est Magistri Dominici et Nicolai de Laad, secunda Maglani et tertia ipsius Heym, et sic finiuntur metae terrae supra dictae. Yt autem praefata donatio, remutatio siue concambium ipsius terrae Belsey robur perpetuae firmitatis obtineat, nec processu temporum per quempiam valeat re­tractari, aut in irritum quondam reuocari, vel modo aliquo immutari, propter bonum perpe­tuum et pacificum praesentes litteras nostri sigilli Capituli duximus munimine roborari. Item dici­mus, quod praedicti filii Stephani retinebunt ad locum, secundum regni consuetudinem, et ibi dicta terra Belsey ipsi Heym et suis perpetuo sub priuilegio stabiliri. Datum in Myssle in octauis Beati Martini Episcopi et Confessoris. Anno ab Incarnatione Domini Millesimo ducentesimo octua­gesimo nono." Kaprinai sub B. Tom. XLI. p. 94 nro XXV.

Next

/
Oldalképek
Tartalom