Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
ad diem tractatus colloquii simul conuenimus, sic post diuersa colloquia et collationes hinc inde mutuo hahitas conclusimus, quod ambo Principes et Domini — nostri in personis propriis simul conuenire debeant in ciuitatibus Posoniensi ac Hemburgensi, ad festum Sancti Egidy Confessoris proxime venturum, et omnes causas, prout superius describitur, quae hic non ad plenum decisae, ac discussae sunt, nec infra praedictum tempus disculientur, iuxta consiliariorum vtriusque Principum cognitionem et discussionem amicabiliter et placide, prout ipsis congruum videbitur, determinent finaliter et componant et quoscunque modos et decenlias dictorum Principum consiliarii cognoverint, quibus mediantibus ydem Principes, ac regna regnicoJae eorumdem deinceps in dilectione et amicitia sincera nec non pace, tranquillitate et commodo permaneant. Ad illos tenendos et obseruandos ambos Principes praefatos inducere debent, et efficacius exhortari. Debent etiam omnes praenotati defectus, dissensiones et differentiae hactenus subortae seu infra praedictum tempus euenturi , in pJena pacis dispositione consistere ac omnes captiuationes arrestationes ac prohibitiones hominum et rerurn vtriusque partis, ac ipsorum fide iussores alisque impetitione, obstaculo , et amonitione permanere possunt. Etiam quoque omnes Mercatores et quiuis alii, vtrobique cum suis mercantiis et rebus Jaborare et procedere, per quaslibet consuetas stratas, omni modo , quo temporibus iliustrium quondam Principum Dominorum Ludouici Regis Hungariae, AIberti et Ptudolfi Ducum Austriae felicissimae reminiscentiae transierunt et laborarunt sine dolo ;