Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
raodi fructibus redditibus prouentibus iuribuset obventionibus vniuersis integre responderi faciendi contradictores quoque et rebelles per censuram Ecclesiasticara etc. Non obstantibus de certo Canonicorum numero, et quibuscunque aliis statutis, et consuetudinibus, Ecclesiarum prefatarum contrariis Iuramento confirmatione apostolica vel quacunque firmitate alia roboratis, aut si Sliqui apostolica vel alia quauis authorilate in eisdem Ecclesiarum speciales, vel aliis Beneficiis Ecclesiasticis in illis parlibus generales predicte sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, etiamsi per eas ad inhibitionem reseruationem, et decretum vel alias quomodolibet sil processum, quibus omnibus, praeterquam authoritate nostra in Ecclesiis ipsis receptis vel prebendas et dignitates aut personatus vel officia expectantibus in eisdem singularum prebendarum et dignitatum huiusmodi volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quoad assecutionem canonicatuum et prebendarum, ac dignitatum, personatuum vel officiorum aut Beneficiorum aliorum preiudicium generari, seu si eisdem Episcopo et Capitulo , vel quibusvis aliis communiter vel diuisim a dicta sit sede indultum, quod ad receptioneni vel prouisionem alicuius minime teneantur, et ad id compelli, aut quod interdici suspendi vel excommunicari non possint, quodque de Canonicatibus et prebendis ac I)ignitatibus, Personatibus vel officiis dictarum Ecclesiarum vel aliis Beneficiis Ecclesiasticis ad eorum collationem prouisionem presentationem seu quamuis dispositionem coniunctim vel separatim spectanr tibus nulli valeat prouideri per literas apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad