Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

Spernitur interea dum regis sexus ab ipsa Primorum paritate, grauis discordia surgit Ambitione truci: nam dum petit ille Ducatum, Hic vuit esse Comes, hic Banus , anhelat ad altos, Nec defert sil>i, quisque gradus; clam liuida serpit Inuidia: haec parit acre odium ; metus inde Barones Diuidit; in partes plebs scinditur ipsa malignas u Laurentius de Monacis. De lug. reg. casu, Turbae, quas alienigenae (Itali) Ioannes de Palisna Cruciger. ac Ioannes Horvathi cum suis fra­tribus conciuerant, illo Prioratu Auranae, isto Ba­natu Dalm. ac Croatiae per Ioannem Bessenyei, Comitem Vesprimiensem depulsis, reginarum in Dalmatiam accursu sopitae sunt, non exstinctae. Causam iuslam Stephanus Laczkouich » Banus sub­stitutus, perduellibus sociatus, destituit. Malum Thomas alias Templinus Comes de S. Georgio sum­ta de complicibus nonnullis vindicta, infeliciter auxit: Exauctorati enim, fratrum aliorumque factio­sorum viribus ferociores subiato perduelionis signo obsequium Bohemo (Sigismundo ) detrectant, ac studia in Francigenam (Carolum Dyrrachinum) vertunt. Idem Laurencius. Fuit hic Caroli claudi Andegauensis, ac Ma­riae , Stephani V. filiae per Ioannem Dyrrachinum, ac huius filium Ludouicum abnepos. Patre per Ioannam Neapolitanam cajjto, et in carcere necato, per Ludouicum M. regia educatus clementia ; Margarethae Dyrrachynae consors dalus; Banus Croatiae ac Dalmatiae institutus , bello, contia Ve­netos vltimo gesto, Diix praefectus, ac eadem io-

Next

/
Oldalképek
Tartalom