Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

CXXVII. An. Ch. 1385. Steph anus Twartko , Rex Rasciae ac JLTo<­sniae , Nicolao de Gara Palatino , salua Jide sua re~ ginis debita , seruitia sua obligat. Nos Stephanus Tuarthco, dei gratia rex Ras­sie, Bosne etc. memorie mandanles tenore pre­sencium significamus. quibus expedit, vniuersis, fjuod matura deliberacione prehabita, puraque fide et sincera veritate, absque aliquali dolo et fraude Nicoiao de Gara, regni Hungarie Pa­latino et iudici Cumanorum, kaiissimo amico et compatri nostro, in omnibus amodo et deinceps totain fidelitatem contra quamlibet personam, lo­cis et temporibus opportunis, demj)tis tamen, sal­uis et antepositis semper seruiciis et fidelitatibus j>er nos illustrissimis dominabus, predilectisque sororibus nostris , Elisabeth et Maria Hungarie etc. ac Hedwigis, Poloniae reginis obsei uatis et perheropnaliter obseruandis, vsque vitaib no­stram iuxta jiosse exhibere, obseruare promitti­mus et assumimus, ac nihilominus ad omnia prae­missa obseruanda nos obligamus. In cuius rei testimonium jDiesentes concessiinus litteras nostras jiendentis sigilli nostri munimine roboratas. Da­tum in aula nostra regali Sulischa. Anno Dom. M. CCC. LXXX. quinto. Vicesima octaua die men­sis Martii." Ph. E. Spiess Areh. Nehenar. p. 163 »ro XIX.] CXXVIII. An. Ch. 1385. Ladislaus, Transiluaniae Vajuuda , Mar­tinum Iudicem de Cibinio ob Valaclium in latrocinio comprehensum occisum , expedit. Nos Ladislaus, Wayuoda Transjluanus et Co­mes de Zonuk, inemoriae coinmendantes signi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom